monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De Natura Rerum, PRIMUM. De diebus. <<<     >>> III. De hebdomada.

CAPUT II. De nocte. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. II.---N. 1. Umbra terrar. Ambros., IV Hexam., cap. 3: Est enim nox ut peritiores probarunt, qui nobis aetate vel munere praecucurrerunt, umbra terrae. Et paulo post: Unde liquet quod noctem faciat umbra terrar. Indicat autem Basilium.

Ibid. Quam datam ad quietem corporis. Amb., lib. I, cap. 10: Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius vel operis functionem.

Ibid. Nox a nocendo. Ut in Etymolog., ex Atteio Capitone et aliis.

]
Nox est solis absentia, quandiu ab occasu rursus ad exortum recurrit. Noctem autem fieri umbra terrarum, quam datam ad quietem corporis credimus, non ad alicuius operis officium. Duobus autem modis nox in Scripturis accipitur, id est, aut tribulatio persecutionis, aut obscuritas caeci cordis. Nox a nocendo dicta, quod oculis noceat.
2 [

2. Noctis partes. Vid. Etymolog. lib. V.

Ibid. Crepusculum. Non.; Crepera res proprie dicitur dubia. Unde et crepusculum dicitur dubia lux.

Ibid. Oriente stella. Al., a noctis orientis stella. AREV.

]
Noctis partes sunt septem: crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, crepusculum, et matutinum. Crepusculum dicitur, id est, creperum, quod dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum, oriente stella, cui hoc nomen est.
3 [

3. Conticere. Al., conticescere. AREV.

]
Conticinium, quando omnes silent; conticere enim silere est. Intempesta, id est, importuna, quando agi nihil potest, et omnia quieta sunt. Gallicinium autem dictum est, propter gallos lucis praenuntios. Crepusculum matutinum, inter abscessum noctis et diei adventum.